- COELESYRIA vel COELOSYRIA
- COELESYRIA, vel COELOSYRIAtota est regio ultra Seleucidem in Aegyptum et Arabiam recedens. Sed proprie quae Libanô, et Antilibanô terminatur. Nomen sortita est a concavitate, quam Graeci κοιλότητα vocant: Inter Libanum namque et Antilibanum, tamquam in valle sita est, ubi originem habet Orontes fluv. hodie Pharphato dictus. Natal. Metel. populi Κοιλόσυροι. Dionys. Perieg.Η῝ν Κόιλην ενέπουσιν ὁμώνυμον, οὕνεκ᾿ ἀῤ αὐτην`Μέςςην καὶ χςθαμαλην` ὀρέων δύο πρῶνες ἔχουσι.Sunt et quibus Syrophoenices iidem sunt cum Caelesyris. Res patet ex his Eunapii, de Libanio, Ο῞ πάντες οἱ Συροφοίνικες ἔχουσι κατὰ την` κοινην` ἔντευξιν ἡδὺ καὶ κεχαρισμένον, τοῦτο παῤ ενείνου λαβεῖν μετὰ παιδείας ἔξεςτιν. Quod suave et iucundum habent in vulgari colloquio omnes Syrophoemces, hoc ab illo cum eruditione petere licet. Idem Eunapius, Λιβάνιον δὲ Α᾿ντιόχεια μὲν ἤνεγκεν, ἡ τῆς Κόιλης καλουμένης Συρίας πρώτη πόλεων, Libanium quidem produxit Antiochia, Caelesyriae quam vocant Metropolis. Baudrando pars est Syriae, inter Syriam propriam, Phoeniciam, et Palaestinam. In hac parie Syriae Damascus, Caesarea Philippi et Heliopolis Urbes sunt. Antiochia in Syria propria est. Nunc simul cum Syria Souristan dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.